- RONDA
- RONDAvulgare vocabulum, quid hodie denotet, nemini ignotum. Aritophanes in Avibus, ubi de ridicula illa civitate agit, iubet Κωδωνοφόρον, i. e. tintinnabuli gestatorem, circumcurrere: Inquit enim, Κωδωνοφορῶν περίτρεχε. Ad quae verba Scholiastes Graecus scriptum reliquit, eos, qui circumibant Urbem nocturnô tempore seu phylacas, i. e. excubias ac vigiles, gestare consuevisse tintinnabula, ut, num vigiles vere vigiles eslent, deprehendere possent, quod ipsum et ab Hesychio, voce Κωδωνοφορῶν, proditum. Quô pactô autem id tintinnabulô deprehenderint, non annotârunt. Forte Codonophorus circumcurrens (hodie Ronda) tintinnabulô personare solitus est: cui si non statim occurrissent aut assurrexissent vigiles, eos minime vigilâsse, sed κώδωνος tinnitu e somno excitatos fuisse, apertum erat. Romanos vero, dum vigiles mutarent, buccinâ canere, non tintinnabulô uti consuevisse, constat ex Lucano,Et iam quarta canit venturam buccina lucem.Germani hodie tympanum pulsant et tibias canunt etc. Hieron. Magius de Tintinnabulis, c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.